CARIA Portus in Thracia

CARIA Portus in Thracia
CARIA Portus in Thraciâ
Mela, l. 2. c. 2. Portus ipse Καρῶν λιμην` vocabatur, sed vero regio circumsita Caria. Testantur hoc Arrianus, et Anonymus, de Ponto Euxino; quamvis apud posteriorem perperam legitur κατακλύζεται, pro Κκρίᾳ κλύζεται. Notum enim, Pontum Euxinum non esse obnoxium reciprocationi alicui sensibili. Scio quidem aquas et hîc quoque multum intumescere, adeoque attolli, ut totum hunc tractum ad quatuor usque milliaria operuerit, quandoque urbes vero Odessum, et Dionysiopolim totas pene absorpserit, prodentibus id Cedrenô aliisque. Verum particularia ticularia ista diluvia locum hîc habere non possunt, cum totô saepe saeculô vix semel contingant. Sed vero, quod Arriani lectionem maxime confirmat, Cariamque regionem hîc fuisse evincit, i. e. quod praeter hunc Portum Carum, situm hîc fuerit et aliud oppidulum Κέραμος dictum, cuius meminit Pausan. Eliacis posterioribus: Ο῾ πολίτης δ᾿ ἦν οὗτος εν Κεράμου τῆς εν τῇ Θρακίᾳ Καρία. Perperam viri docti id accipiunt de Ceramo in Cariâ Asiaticâ, tamquam si et illic aliqua fuisset Thracia. Recte vero Suidas, in voce Ι῾ππόδαμος, locum illum Pausaniae respiciens, Θρακίαν Καρίαν interpretatur την` εν Θράκῃ Καρίαν. Is. Vol. in Melaeloc. cit. Idem Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • Roman Britain — History of the British Isles This box: view · talk · edit …   Wikipedia

  • Sequani — A portion of the map, Gallia, from Butler s 1907 atlas showing the divisions of the diocese of Gaul in the late Roman Empire.[1] According to the key, the map depicts 17 Provinciae Galliae, Provinces of Gaul, of which the 17th, [Provincia] Maxima …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”